monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 16, 1
Duplex sane ad narrationem facti huius causa me compulit. Primum ut hanc immobilitatem viri constantiamque pensantes, quanto minoribus quam ille est appetitus, inimici impugnamur insidiis, tanto maiorem tranquillitatis atque patientiae sumamus affectum: deinde ut firma definitione teneamus a tentationum procellis impugnationibusque diaboli tutos nos esse non posse, si omne praesidium patientiae nostrae, omnemque fiduciam, non in interioris hominis nostri viribus, sed in cellulae claustris, aut in solitudinis recessu, sanctorumve consortio, vel cuiusquam rei quae extra nos sit praesidio, collocemus.